GERMANIA Inferior et ipsa Belgicae Galliae portio est

GERMANIA Inferior et ipsa Belgicae Galliae portio est
GERMANIA Inferior et ipsa Belgicae Galliae portio est
iuxta Rhenum fluv. a Mosella (qua a superior dividitur) usque ad Oceanum in Arctos porrecta: in qua ditio Trevirensis, Coloniensis, Iulia, Clivia, Geldriaque Ducatus, et Hollandia Comitatus computantur, Ferr. Baudr. Germania inferior antiquitus erat etiam Galliae Belgicae portio versus Rhenum et Mosam fluvios, eo in tractu, ubi nunc ditiones Coloniensis, Iuliancensis, Clivensis, Gueldria, et pars Orientalis et Borealis Brabantiae et ditionis Leodiensis, non autem tractus Trevirensis. De utraque Germania sic Hadr. Vales. Utraque in Provincia Belgica, nomen haber a Germaniae Gentibus, quae in parte Belgicae Rhenum transgreslae consedêrunt. Certe Caes. de Bello Gallico l. 2. c. 1. scribit, plerosque Belgas esse ortos a Germanis, Rhenumque antiquitus transductos, propter loci fertilitatem ibi consedisse, Gallosque qui ea loca incolerent expulisse: ac ibidem inter Belgas numerat Condrusos, Trevirorum clientes, Eburones, Ceresos, Pemanos, qui imo nomine Germani appellantur: eosdem eodem in libro
Germanos qui ripas Rheni incolunt; initio l. 6. c. 6. Cisrhenanos Germanos vocat, ut a Germanis Transrhenanis distinguat; Segnosque et Condrusos ex Gente et numero Germanorum, qui sunt circa Rhenum memorat Cluv. l. 2. de antiqua Germania, auctoritatem Caesaris secutus, affirmat et probat, Eburones, Condrusos, Segnos, Ceresos, et Pemanos, omnes uno et communi nomine primum Germanos, deinde Tungros esse appellatos. Plin. l. 4. c. 17. Rhenu (inquit (accolentes Germaniae Gentium in eadem provincia (Belgica) Nemetes, Triboci, Vangiones, Ubii, Gugerni, Batavi, et quos in insulis diximus Rheni, (Cannenefates nimi rum, et Frisii, Frisiabones, aliique.) Et Tac. l. de morib. Germ. c. 28. de Germanis Cisrhenanis sic refert, Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Treboci, Nemetes, Ubii, Batavi: qui tres priores populi hodiequeve sunt in provincia Germania prima vel superiore; Ubii, et Eburones vel Tungri; ac Batavi in Germania secunda vel inferiore. Apud Tac. Hist. l. 4 Viribus cohortium abductis (ex insula Batavorum) Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat; Germanorum nimirum Cisrhenanorum ipsi parentium. Et Triboces quidem, Vangiones, ac Nemetes una cum Harudibus aliisque Germaniae populis Ariovistus Rex Germanorum, paulo ante Iulii Caesaris adventum, in Galliam finesque Sequanorum ad centum et viginti millium numerum transportavit. Ubios autem a Germanico Principatu Augusti in Galliam translatos esse constat. Segnos, Condrusos, Eburones, Ceresos, Pemanos, qui uno nomine Germani appellabantur, cum Caesar ipse Rhenum antiquitus traductos prodat in l. 11. multo ante eius aetatem in Gallia consedisse credendum est. Tiberius privignus Caesaris Octaviani Augusti, ac postea successor, victis Germanis, quadraginta milia captivorum ex Germania transtulit, et super ripam Rheni in Gallia collocavit Augusti iussu: ut scribit Eutropius in Breviario Historiae Romanae. Hoc est forsitan, quod ait Suet. c. 21. Augustum Caesarem Suevos et Sygambros deditos in Galliam traduxisse, atque in proximis Rheno agris collocavisse. Plin. a Rheno ad Scaldim pertinuisse Germanos Cisrhenanos asserit l. 4. c. 13. Toto autem hoc mari ad Scaldin usque fluvium Germaniae accolunt Gentes: etc c. 17. A Scalde (inquit) ad Sequanam Belgica, Item, A Scaldi incolunt Toxandri, etc. Ab his Germanis Cisrhenanis circa Augusti Principatum Germaniae nomen accepit portio Galliae Belgicae Rheno proxima: quae Germania Cisrhenana duas divisa est in partes, nimirum in ptovinciam Germaniam Superiorem vel primam, et in provinciam Germaniam inferiorem vel secundam. Ptolemaeus in Germania superiore, aliis prima dicta, Nemetes, Vangiones, Tribocos, et urbes Moguntiacum Tribocorum, Borbetomagum et Argentoratum Vangionum,
Noviomagum, Nemetum ponit; in Germania inferiore aut secunda Coloniam Agrippinensem Ubiorum: cui Tungri cum urbe sua Atuaca sunt adiungendi prae ceteris. Hinc. C. Tac. Hist. l. 1. c. 12. superior Germania, et inserior Germania c. 9. atque in plurali numero Germaniae memorantur; Suet. in Vitellio altera inferior Germania c. 6. altera superior provincia in Galba c. 6. i. e. superior Germania nuncupatae. Idem Tac. eodem in l. c. 8. nunc Germanicos exercuus appellat: quos Suet. in Vesp. c. 6. exercitus Germanicianos in Germania vocat. Ex quo eognoscitur, verum esse quod supra asseruimus, circa tempora Augusti, cui Tiberius successit, parti Galliae Belgicae ad ripam Rheni iacenti appellationem provinciae superioris Germaniae et provinciae Germaniae inferioris im poni occoepisse, Tac. l. 1. Ann. c. 31. alterum in superiore Germania apud ripam Rheni constitutum, exercitum superiorem; alterum in inferiore Germani positum, inferiorem exercitum vocat; in Hist. l. 1. hunc, inferioris Germaniae legiones; illum, superioris Germaniae legiones: hiberna utriusque exercitus, Plin. in c. ultimo l. 4. castra legionum Germaniae nuncupavit; Eumenius in oratione pro restaurandis scholis Augustoduni, alarum et cohortium castra toto Rheni limite restituta. Notitia Imperii Rom. sub Comite rei militaris tractum Argentoratensem, sub Duce Germaniae primae, et sub Duce Moguntiacensi praefectos militum, Nemetis, Vangionibus, Moguntiaci, et in octo aliis Germaniae locis consistentium ponit. Suet. in Iul. quum ait, Q. Titurium Sabium et L. Aurunculeium Cottam legatos Caesaris per insidias caesos in Germanorum finibus, et Eutropius quum refert, absentem in Germania I. Caesarem male pugnasse, legatosque eius duos Titurium et Aurunculeium caesos esse: (quod Caesar l. 5. c. 8. factum scribit in Eburonibus a Rege gentis Ambiorige) ambo cum Caesare aperte declarant Eburones esle Germanos, ac provinciae Germaniae inferiori attribuendos. Not. Gall. praeter Auctores supra memoratos, lege de Circulo Austriaco, Math. Merianum Topogr. Prov. Austr. Lazium deser. Austriae, Ioh. Cuspinianum, Hier. Megiserum Ann. Carinthiae etc. de Bavarito, M. Velser. rer. Boci. l. 6. Ioh. Aventinum Ann. Boior. Aldzreiterum Ann. Boicae gentis, Trithem. etc. de Suevico, Mart. Crusium Ann. Suev. etc. de Rhenano sup. Merianum Toprographia Hassiae, Chr. Browerum Geneal. Comit. Nassov. de Franconico Merianum Topogr. Francon. de Rhenano inf. eundem Topogr. Archiepisc. Mogunt. Trevir. et Colon. Nic. Serrarium Rerum Mogunt. l. 8. P. Crataepol. Catal. Archiep. Trevir. et Colon. etc. de reliquis, Auctores laudatos Becmanno Hist. Orb. Terr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”